- UNIVERSUM
- UNIVERSUMGraece τὸ Πᾶν, statua Dei, Platonicis, imo pro Numine fuit. Vide Cael. Rhodig. laudatum Cl. Pfannero, System. Theol. Gentil. pur. c. 2. §. 5. et supra voce Dii.- Nec Universum solum, sed et Universa culta. Ita enim de Romanis Caecilius apud Minucium Fel. Videmus singulos sacrorum ritus gentiles habere, et Deos colere municipes, ut Eleusinios Cererem, Phrygas Matrem, Epidaurios Aesculapium, Chaldaeos Belum, Astarten Syros, Dianam Taurios, Gallos Mercurium, universa romanos. Et mox, Universarum gentium saera suscipiunt. Item, Initiârunt ritus omniu religionum. Unde Arnobio roma civitas maxima, cultrix omnium religionum. Notaque Romanorum sententia, Omnes Deos colendos esse sapienti. Causam idem Caecilius subicit: Vel ut remuneraretur divina indulgentia, vel ut. averteretur imminens ira, aut ut iam tumens et saptens placaretur. Verum dum Universa Romani veneratione prosecuti sunt, ab Uno deerrârunt, solô Hebraeorum Numine non admissô. Tertullianus de Idolol. c. 4. Omnia colit humanus error, praeter ipsum omnium Conditorem. Prudentius, l. 1. adv. Symmachum, iterumque Tertullian. Apol. Apud nos quodvis colere ius est, praeter verum Deum. Noverant enim, solum illum coli velle sine socio et aemulo Maiestatis, Augustin. de CIv. Dei l. 9. adeoque verebantur, si unum verum colerent,m ne multos falsos offenderent; magis arbitrantes, sibi obfuturam mulorum iracundiam, quam unius benevolentiam prosuturam. Idem de Consensu Euangelist. l. 1. c. 17. Sed et consulentes sacra repererant, omnes Christianos futuros (si Christum inter Deos recepissent) et templa reliqua deserenda, uti responsum Alexandro Seu. cum post Hadrianum, Christo templum facere voluisset, apud Lampurid. c. 43. Vide Nic. Rigaltium, coeterosque ad Minucium d. l.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.